TRUTINA in aede Saturni

TRUTINA in aede Saturni
TRUTINA in aede Saturni
apud Romanos posita fuit, moris antiqui vestigium, quô illi aes pensantes expendebant, non adnumerabant, Fest. Hinc Varro, de L. L. l. 4. Per Trutinam solvi solitum; vestigium etiam nunc manet in aede Saturni, quod ea etiam nunc propter pensuram Trutinam habet positam. Idem mos Graecis, uti docet Homeri Scholiastes, Il. v. Μηδέπω νομισμάτων ὑπαρχόντων, ςταθμῷ ἐδάνειξον οἱ αῤχαῖοι κρυσίον καὶ ὐργύριον καὶ τὰ παραπλήϚια, Cum nummi nondum essent, trutinâ expenderunt Graeci veteres aurum et argentum et similia. Unde Lycophron, Cassandra, ubi de Hectore,
Λαβὼν δὲ ταύρου τοῦ πεφασμένου δάνος,
Σκεθρῷ ταλάντῳ τρυτάνης ἠρτυμένον:
Et libripens trionis occisi stirpem
Ferens aginae examinatam lancibus.
Vide Ioh. Meursium, Not. in l. De Hebraeis idem clarissime ex Sacris patet. Sed et luxui inser viêre trutinae, quas in conviviis poni consuevisse, ut adpositi pisces et volucres ponderarentur et glires, legimus apud Marcellinum, l. 28. Voci origo ex Graeco τρυτάνη, quod a τρύω, Becmannus, de Origin. L. L. p. 169. Vide quoque Alciatum, l. 4. de verarer. signif. et supra vocibus Libra, Statera etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”